라틴어 문장 검색

Quod vero ad aequivocationes et oracula verborum attinet non poterunt illa diu valere, ita ut nemo tectus esse queat nisi aliquem dissimulationis gradum sibi indulgeat, quae nihil aliud est quam silentii quaedam appendix aut limbus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:7)
continuo frontem limbo velata pudicam deserit Autumni portas, qua vergit in Austrum Signifer et noctis reparant dispendia Chelae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:62)
sero enim ac uix remisit, ne feminae praetextatique pueri et puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario calamariae et graphiariae thecae adimerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 35장 2:1)
Epigramma, quod extra ordinem paginarum est, ad Stertinium clarissimum virum scripsimus, qui imaginem meam ponere in biblio- theca sua voluit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, poem pr2)
Sed fuerit curva cum tuta novacula theca, Frangam tonsori crura manusque simul.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVIII8)
Theca tectus ahenea lavatur Tecum, Caelia, servus;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXV1)
Sortitus thecam calamis armare memento:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XX Theca libraria1)
aut 'sub imagine' sub theca dicit, quae similis falcis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1794)
corytique coryti proprie sunt arcuum thecae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1691)
qua re in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 7 3:4)
Rogo, me putatis illa cena esse contentum, quam in theca repositorii videratis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:5)
Rudis enim novacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:27)
Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque appareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:10)
Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam divite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:2)
Ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION